HANZEATICAE

HANZEATICAE
HANZEATICAE
seu Anzeaticae urbes, les villes Anzeatiques, urbes sunt Germaniae pro maiori parte, quae commercii cuasâ convenêrunt post piratica Danorum et Normannorum bella, foedusque inter se iniêrunt; et collatis pecuniis, etiam classes instruxêrunt, et multa bella gessêrunt. Sed nunc urbium illarum fama multum imminuta est. Sic dicta fuêre aut a veteri voce Germanica Hansa, h. e. Assemblee, aut a nomine Teutonico Hansa, h. e. immunitas; quia illae urbes multis privilegiis gaudebant. Porro in quatuor provincias distinguuntur, Lubecensem scilicet, Coloniensem, Brunsvicensem, et Gedanensem; habentque sibi sociatas urbes Sexaginta quatuor, nimirum Vandalicas Sex, Pomeranicas septem, Borussicas sex, Livonicas tres, Saxonicas tredecim, Westphalicas decem, Clivicas seu Marchicas sex, Transisalanastres, Gueldricas septem, Frisiacas tres. Lubeca, Lubeck, caput est totius Anzeatici soederis. Habet autem iunctas sibi civitates Vandalicas quinque, Hamburgum nempe, Rostochium, Wismariam, Stralsundam, et Luneburgum, ac praeterea Pomeranicas, Stetinum, Anclamum, Golnoviam, Gripswaldiam, Colbergam, Stargardiam, et Stolpam. Colonia Agrippina, Cologne, quae A. C. 1481. Hanzeaticarum urbium numerum auxit, primaria est secundae regionis civitas, habetque sibi sociatas urbes Clivenses et Marchicas, Vesaliam, Duisburgum, Emericum, Warburgum, Unnam. Hammam; tum Westphalicas, Monasterium, Osnabrugum, Tremoniam, Susatum, Herfordiam; Paderbornam, Lemgoviam, Bilefeldiam, Lippiam, et Coseldiam; tum Gueldricas, Noviomagum, Zutphaniam Ruremundam, Arenacum, Venloam, Elburgum, Harderovicum; et Transisalanas, Daventriam, Campos, Zuollam; ac denique Frisicas, Groningam, Bolsverdiam, et Staveram. Brunsvicum, Brunswick, primaria tettiae provinciae Hanzeaticae civitas, habt sub se urbes Saxonicas, Magdeburgum, gossariam, Embeacum, Gottingam, Huldeshemium, Hannoveram, Usam, Buxtehudam, Stadam, Bremam, Hammelam et Mindam. Gedanum, Dantzik, primaria Prussiae civitas, haber sub se Regiomontem, Calmariam, Torunium, Elbingam, Brunsbergam, Livonicas quoque urbes, Rigam, Dorpatum, et Revaliam. Est et in Norvegia Berga, Bergues, iuris Hanzeatici. Vide quoque supra in voce Hansa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • HOLSATIA — Ducatus Daniae, a nemoribus sylvisque nomen habet, est enim ea regio silvis saltibusque frequentissima, et holt Cimbris ac Germanis inferioribus lignum significat. Nec desunt, qui a Cavo lapide nomen regioni vindicent, quod Duces Holsatiae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”